

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 20: Versus 23
Calicem.Ut Jacobus ab Herode truncatus, et Joannes in ferventis olei dolium missus, et in Pathmos relegatus, animo non defuit martyrium.Non est meum dare.Hoc est regnum coelorum non est dantis sed accipientis.Non enim personarum acceptioest apud Deum:sed quicunque dignus est accipit, quod non paratum personae est, sed vitae. Si itaque tales estis qui consequamini, quod victoribus pater paravit, accipietis. Vel, non est meum dare superbis, quod adhuc estis, sed aliis quibus paratum est. Ergo et vos nolite esse quod estis, sed estote alii, id est, humiliamini qui jam vultis exaltari, et est paratum vobis.